REGINA,
caeli, laetare, alleluia:
Quia quem meruisti portare, alleluia,
Resurrexit sicut dixit, alleluia.
Ora pro nobis Deum, alleluia.
Gaude et laetare, Virgo Maria, alleluia,
Quia surrexit Dominus
vere, alleluia.
Oremus: Deus, qui per resurrectionem Filii tui,
Domini nostri Iesu Christi, mundum laetificare dignatus es: praesta,
quaesumus; ut, per eius Genetricem Virginem Mariam, perpetuae
capiamus gaudia vitae. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.
FONTE: www.youtube.com
Nenhum comentário:
Postar um comentário